monumenta.ch > Plinius > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 37
{VI} quam naturam eius Pythagoras Samius primus deprehendit Olympiade circiter XLII, qui fuit urbis Romae annus XCLII. iam magnitudine extra cuncta alia sidera est, claritatis quidem tantae, ut unius huius stellae radiis umbrae reddantur. itaque et in magno nominum ambitu est. alii enim Iunonis, alii Isidis, alii Matris Deum appellavere.